Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Forsitan et, quotiens hominem iugulaverit, ille
  2. Indicet! hoc fassas tangis, avara, manus?
  3. Ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos
  4. Ad rigidas canto carmen inane fores?
  5. Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,
  6. Sed trepidas acies et fera castra sequi
  7. Proque bono versu primum deducite pilum!
  8. Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.
  9. Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,
  10. Corruptae pretium virginis ipse fuit.
  11. Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa,
  12. Aerati postes, ferrea turris erat;
  13. Sed postquam sapiens in munere venit adulter,
  14. Praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit.
  15. At cum regna senex caeli Saturnus haberet,
  16. Omne lucrum tenebris alta premebat humus.
  17. Aeraque et argentum cumque auro pondera ferri
  18. Manibus admorat, nullaque massa fuit.
  19. At meliora dabat — curvo sine vomere fruges
  20. Pomaque et in quercu mella reperta cava.