Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. In thalamum Danae ferro saxoque perennem
  2. Quae fuerat virgo tradita, mater erat;
  3. Penelope mansit, quamvis custode carebat,
  4. Inter tot iuvenes intemerata procos.
  5. Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem
  6. Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.
  7. Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;
  8. Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.
  9. Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara;
  10. Ipse timor pretium corpore maius habet.
  11. Indignere licet, iuvat inconcessa voluptas;
  12. Sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest.
  13. Nec tamen ingenuam ius est servare puellam —
  14. Hic metus externae corpora gentis agat!
  15. Scilicet ut possit custos 'ego' dicere 'feci,'
  16. In laudem servi casta sit illa tui?
  17. Rusticus est nimium, quem laedit adultera coniunx,
  18. Et notos mores non satis urbis habet
  19. In qua Martigenae non sunt sine crimine nati
  20. Romulus Iliades Iliadesque Remus.