Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae;
  2. Contactu lateris laeditur ista tui.
  3. Tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura,
  4. Si pudor est, rigido nec preme terga genu!
  5. Sed nimium demissa iacent tibi pallia terra.
  6. Collige — vel digitis en ego tollo meis!
  7. Invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas;
  8. Quoque magis spectes — invida vestis eras!
  9. Talia Milanion Atalantes crura fugacis
  10. Optavit manibus sustinuisse suis.
  11. Talia pinguntur succinctae crura Dianae
  12. Cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras.
  13. His ego non visis arsi; quid fiet ab ipsis?
  14. In flammam flammas, in mare fundis aquas.
  15. Suspicor ex istis et cetera posse placere,
  16. Quae bene sub tenui condita veste latent.
  17. Vis tamen interea faciles arcessere ventos?
  18. Quos faciet nostra mota tabella manu.
  19. An magis hic meus est animi, non aeris aestus,
  20. Captaque femineus pectora torret amor?