Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. 'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum;
  2. Cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor.
  3. Ut loquerer tecum veni, tecumque sederem,
  4. Ne tibi non notus, quem facis, esset amor.
  5. Tu cursus spectas, ego te; spectemus uterque
  6. Quod iuvat, atque oculos pascat uterque suos.
  7. O, cuicumque faves, felix agitator equorum!
  8. Ergo illi curae contigit esse tuae?
  9. Hoc mihi contingat, sacro de carcere missis
  10. Insistam forti mente vehendus equis,
  11. Et modo lora dabo, modo verbere terga notabo,
  12. Nunc stringam metas interiore rota.
  13. Si mihi currenti fueris conspecta, morabor,
  14. Deque meis manibus lora remissa fluent.
  15. At quam paene Pelops Pisaea concidit hasta,
  16. Dum spectat vultus, Hippodamia, tuos!
  17. Nempe favore suae vicit tamen ille puellae.
  18. Vincamus dominae quisque favore suae!
  19. Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi.
  20. Haec in lege loci commoda circus habet —