Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso,
  2. Sed ne sit misero scire necesse mihi;
  3. Nec te nostra iubet fieri censura pudicam,
  4. Sed tamen, ut temptes dissimulare, rogat.
  5. Non peccat, quaecumque potest peccasse negare,
  6. Solaque famosam culpa professa facit.
  7. Quis furor est, quae nocte latent, in luce fateri,
  8. Et quae clam facias facta referre palam?
  9. Ignoto meretrix corpus iunctura Quiriti
  10. Opposita populum summovet ante sera;
  11. Tu tua prostitues famae peccata sinistrae
  12. Commissi perages indiciumque tui?
  13. Sit tibi mens melior, saltemve imitare pudicas,
  14. Teque probam, quamvis non eris, esse putem.
  15. Quae facis, haec facito; tantum fecisse negato,
  16. Nec pudeat coram verba modesta loqui!
  17. Est qui nequitiam locus exigat; omnibus illum
  18. Deliciis inple, stet procul inde pudor!
  19. Hinc simul exieris, lascivia protinus omnis
  20. Absit, et in lecto crimina pone tuo.