Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quis Veneris famulae conubia liber inire
  2. Tergaque conplecti verbere secta velit?
  3. Adde, quod ornandis illa est operata capillis
  4. Et tibi perdocta est grata ministra manu —
  5. Scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem!
  6. Quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret?
  7. Per Venerem iuro puerique volatilis arcus,
  8. Me non admissi criminis esse reum!