Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam:
  2. Visat! iudiciis aegra sit illa tuis.
  3. Si faciet tarde, ne te mora longa fatiget,
  4. Inposita gremio stertere fronte potes.
  5. Nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim,
  6. Quaesieris nec tu curva theatra time!
  7. Conscius adsiduos commissi tollet honores —
  8. Quis minor est autem quam tacuisse labor?
  9. Ille placet versatque domum neque verbera sentit;
  10. Ille potens — alii, sordida turba, iacent.
  11. Huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes;
  12. Atque ambo domini, quod probat una, probant.
  13. Cum bene vir traxit vultum rugasque coegit,
  14. Quod voluit fieri blanda puella, facit.
  15. Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat,
  16. Et simulet lacrimas carnificemque vocet.
  17. Tu contra obiciens, quae tuto diluat illa,
  18. Et veris falso crimine deme fidem.
  19. Sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent.
  20. Haec fac, in exiguo tempore liber eris.