Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Me mea disperdat nullo prohibente puella —
  2. Si satis una potest, si minus una, duae!
  3. Sufficiam — graciles, non sunt sine viribus artus;
  4. Pondere, non nervis corpora nostra carent;
  5. Et lateri dabit in vires alimenta voluptas.
  6. Decepta est opera nulla puella mea;
  7. Saepe ego lascive consumpsi tempora noctis,
  8. Utilis et forti corpore mane fui.
  9. Felix, quem Veneris certamina mutua perdunt!
  10. Di faciant, leti causa sit ista mei!
  11. Induat adversis contraria pectora telis
  12. Miles et aeternum sanguine nomen emat.
  13. Quaerat avarus opes et, quae lassarit arando,
  14. Aequora periuro naufragus ore bibat.
  15. At mihi contingat Veneris languescere motu,
  16. Cum moriar, medium solvar et inter opus;
  17. Atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat:
  18. 'Conveniens vitae mors fuit ista tuae!'