Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis,
  2. Qua licet, ad saevas prosequar usque fores.
  3. Oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet:
  4. Quod mihi das furtim, iure coacta dabis.
  5. Verum invita dato — potes hoc — similisque coactae;
  6. Blanditiae taceant, sitque maligna Venus.
  7. Si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto;
  8. Si minus, at certe te iuvet inde nihil.
  9. Sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,
  10. Cras mihi constanti voce dedisse nega!