Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant,
  2. Illa mihi caeci causa timoris erunt.
  3. Nec femori committe femur nec crure cohaere
  4. Nec tenerum duro cum pede iunge pedem.
  5. Multa miser timeo, quia feci multa proterve,
  6. Exemplique metu torqueor, ecce, mei.
  7. Saepe mihi dominaeque meae properata voluptas
  8. Veste sub iniecta dulce peregit opus.
  9. Hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris,
  10. Conscia de tergo pallia deme tuo.
  11. Vir bibat usque roga — precibus tamen oscula desint! —
  12. Dumque bibit, furtim si potes, adde merum.
  13. Si bene conpositus somno vinoque iacebit,
  14. Consilium nobis resque locusque dabunt.
  15. Cum surges abitura domum, surgemus et omnes,
  16. In medium turbae fac memor agmen eas.
  17. Agmine me invenies aut invenieris in illo:
  18. Quidquid ibi poteris tangere, tange, mei.
  19. Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas;
  20. Separor a domina nocte iubente mea.