Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cum tibi succurret Veneris lascivia nostrae,
  2. Purpureas tenero pollice tange genas.
  3. Siquid erit, de me tacita quod mente queraris,
  4. Pendeat extrema mollis ab aure manus.
  5. Cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt,
  6. Versetur digitis anulus usque tuis.
  7. Tange manu mensam, tangunt quo more precantes,
  8. Optabis merito cum mala multa viro.
  9. Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, iubeto;
  10. Tu puerum leviter posce, quod ipsa voles.
  11. Quae tu reddideris ego primus pocula sumam,
  12. Et, qua tu biberis, hac ego parte bibam.
  13. Si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse,
  14. Reice libatos illius ore cibos.
  15. Nec premat inpositis sinito tua colla lacertis,
  16. Mite nec in rigido pectore pone caput;
  17. Nec sinus admittat digitos habilesve papillae;
  18. Oscula praecipue nulla dedisse velis!
  19. Oscula si dederis, fiam manifestus amator
  20. Et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum.