Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Varronem primamque ratem quae nesciet aetas,
  2. Aureaque Aesonio terga petita duci?
  3. Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
  4. Exitio terras cum dabit una dies;
  5. Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur,
  6. Roma triumphati dum caput orbis erit;
  7. Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
  8. Discentur numeri, culte Tibulle, tui;
  9. Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois,
  10. Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
  11. Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri
  12. Depereant aevo, carmina morte carent.
  13. Cedant carminibus reges regumque triumphi,
  14. Cedat et auriferi ripa benigna Tagi!
  15. Vilia miretur vulgus; mihi flavus Apollo
  16. Pocula Castalia plena ministret aqua,
  17. Sustineamque coma metuentem frigora myrtum,
  18. Atque a sollicito multus amante legar!
  19. Pascitur in vivis Livor; post fata quiescit,
  20. Cum suus ex merito quemque tuetur honos.