Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche,
  2. Cum temere in viridi gramine lassa iacet.
  3. Cum graciles essent tamen et lanuginis instar,
  4. Heu, male vexatae quanta tulere comae!
  5. Quam se praebuerunt ferro patienter et igni,
  6. Ut fieret torto nexilis orbe sinus!
  7. Clamabam: 'scelus est istos, scelus urere crines!
  8. Sponte decent; capiti, ferrea, parce tuo!
  9. Vim procul hinc remove! non est, qui debeat uri;
  10. Erudit admotas ipse capillus acus.'
  11. Formosae periere comae — quas vellet Apollo,
  12. Quas vellet capiti Bacchus inesse suo!
  13. Illis contulerim, quas quondam nuda Dione
  14. Pingitur umenti sustinuisse manu.
  15. Quid male dispositos quereris periisse capillos?
  16. Quid speculum maesta ponis, inepta, manu?
  17. Non bene consuetis a te spectaris ocellis;
  18. Ut placeas, debes inmemor esse tui.
  19. Non te cantatae laeserunt paelicis herbae,
  20. Non anus Haemonia perfida lavit aqua;