Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Turpe tori reditu census augere paternos,
  2. Et faciem lucro prostituisse suam.
  3. Gratia pro rebus merito debetur inemptis;
  4. Pro male conducto gratia nulla toro.
  5. Omnia conductor solvit; mercede soluta
  6. Non manet officio debitor ille tuo.
  7. Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
  8. Non habet eventus sordida praeda bonos.
  9. Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas,
  10. Ut premerent sacrae virginis arma caput;
  11. E quibus exierat, traiecit viscera ferro
  12. Filius, et poenae causa monile fuit.
  13. Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
  14. Munera poscenti quod dare possit, habet.
  15. Carpite de plenis pendentes vitibus uvas;
  16. Praebeat Alcinoi poma benignus ager!
  17. Officium pauper numeret studiumque fidemque;
  18. Quod quis habet, dominae conferat omne suae.
  19. Est quoque carminibus meritas celebrare puellas
  20. Dos mea; quam volui, nota fit arte mea.