Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam coniuratum erat, Samnites

535
in Apuliam versos rursus ad Caudium revocavit, ut inde ex propinquo,

si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent.

eo consules cum valido exercitu venerunt. et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua via esset, cunctati sunt;

deinde Samnites per aperta loca brevi circuitu in loca plana,

Campanos campos, agmen demittunt, ibique primum castra in conspectum hostibus data, deinde levibus proeliis, equitum saepius quam peditum, utrimque periculum factum; nec aut eventus eorum Romanum aut morae, qua trahebant bellum, paenitebat.

Samnitium contra ducibus et carpi parvis cotidie damnis et senescere dilatione belli vires suae videbantur.

in aciem procedunt equitibus in cornua divisis, quibus praeceptum erat, intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo vis fieret, quam ad proelium starent:

aciem pedite tutam fore. consulum Sulpicius in dextro, Poetelius in laevo cornu consistunt. dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant, latius patefacta stetit;

sinistris, praeterquam quod confertiores steterant, repentino consilio Poeteli consulis additae vires, qui subsidiarias cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus reservabantur, in primam aciem extemplo emisit universisque hostem primo impetu viribus inpulit.

commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit. in hunc transverso agmine inter duas acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque et ordines peditum atque equitum confundit, donec universam ab ea parte avertit aciem.

eo cornu non Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, avectus ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius exortum.

unde dubiam victoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis viris, dissimilem ibi fortunam invenit, Romanos loco pulsos, victorem hostem signa in perculsos inferentem.

ceterum

536
omnia mutavit repente consulis adventus; nam et conspectu ducis refectus militum est animus, et maius quam pro numero auxilium advenerant fortes viri, et partis alterius victoria audita, mox visa etiam, proelium restituit.

tota deinde iam vincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleventum, cui nunc urbi Beneventum nomen est, perfugerunt. ad triginta milia caesa aut capta Samnitium proditum memoriae est.