Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eodem anno cum satis per se ipsum Samnitium bellum et defectio repens Lucanorum auctoresque defectionis Tarentini sollicitos haberent patres, accessit, ut et Vestinus populus Samnitibus sese coniungeret.

quae res sicut eo anno sermonibus magis passim hominum iactata quam in publico ullo concilio est, ita insequentis anni consulibus, L. Furio Camillo iterum Iunio Bruto Scaevae, nulla prior potiorque visa est, de qua ad senatum referrent.

et quamquam non nova res erat, tamen tanta cura patres incessit, ut pariter eam susceptam neglectamque timerent, ne aut inpunitas eorum lascivia superbiaque aut bello poenae expetitae metu propinquo atque ira concirent finitimos populos.

et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi Paelignique et Marrucini: quos, si Vestinus attingeretur, omnes habendos hostes.

vicit tamen pars, quae in praesentia videri potuit maioris animi quam consilii;

sed eventus docuit fortes fortunam iuvare. bellum ex auctoritate patrum populus adversus Vestinos iussit.

provincia ea Bruto, Samnium Camillo sorte evenit. exercitus utroque ducti, et cura tuendorum finium hostes prohibiti coniungere arma.

ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles rerum inposita erat, morbo gravi inplicitum fortuna bello subtraxit;

iussusque dictatorem dicere rei gerendae causa longe clarissimum bello ea tempestate dixit, L. Papirium Cursorem, a quo Q. Fabius Maximus Rullianus magister equitum est dictus:

par nobile rebus in eo magistratu gestis, discordia tamen, qua prope ad ultimum dimicationis ventum est, nobilius.

486
ab altero consule in Vestinis multiplex bellum

nec usquam vario eventu gestum est. nam et pervastavit agros

et populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem invitos extraxit et ita proelio uno accidit Vestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent hostes sed iam ne vallo quidem ac fossis freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri.

postremo oppida quoque vi expugnare adortus primo Cutinam ingenti ardore militum a vulnerum ira, quod fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam.

utriusque urbis praedam militibus, quod eos neque portae nec muri hostium arcuerant, concessit.