Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hac legatione Romam relata positis omnium aliarum rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis belloque, quia non redderentur, sollemni more indicto decreverunt, ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferretur;

iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus ab urbe profecti, Valerius in Campaniam, Cornelius in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt. Valerio Samnitium legiones —

eo namque omnem belli molem inclinaturam censebant — occurrunt; simul in Campanos stimulabat ira, tam promptos

434
nunc ad ferenda nunc ad accersenda adversus se auxilia. ut vero castra Romana viderunt,

ferociter pro se quisque signum duces poscere; adfirmare eadem fortuna Romanum Campano laturum opem, quo Campanus Sidicino tulerit.

Valerius levibus certaminibus temptandi hostis causa haud ita multos moratus dies signum pugnae proposuit paucis suos adhortatus: ne novum bellum eos novusque hostis terreret;

quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in inbelles gentes eos prodire.

ne Sidicinorum Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent virtutem; qualescumque inter se certaverint, necesse fuisse alteram partem vinci. Campanos quidem dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam vi hostium victos esse.

quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium adversus tot decora populi Romani, qui triumphos paene plures quam annos ab urbe condita numeret, qui omnia circa se —

Sabinos, Etruriam, Latinos, Hernicos, Aequos, Volscos, Auruncos — domita armis habeat, qui Gallos tot proeliis caesos postremo in mare ac naves fuga conpulerit?

cum gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, intueri, cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit, utrum,

qui, audiendus dumtaxat, magnificus adhortator sit, verbis tantum ferox, operum, militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, versari media in mole pugnae sciat. “ mea,

non dicta vos, milites,” inquit “sequi volo nec disciplinam modo, sed exemplum etiam a me petere. non factionibus modo nec per coitiones usitatas nobilibus, sed hac dextra mihi tres consulatus summamque laudem peperi.

fuit, cum hoc dici poterat “patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus, et eodem anno familia ista consulatum, quo urbs haec consulem habuit;”

nunc iam nobis patribus vobisque plebei promiscuus consulatus patet, nec generis, ut

435
ante, sed virtutis est praemium.

proinde summum quodque spectate, milites, decus. non, si mihi novum hoc Corvini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit;

semper ego plebem Romanam militiae domique, privatus, in magistratibus parvis magnisque, aeque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui.

nunc, quod instat, dis bene iuvantibus novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite.”