Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? si nos tam iustum odium nihil movet, ne quidem, oro vos, movent?

operibus ingentibus saepta urbs est, quibus intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta evastata sunt bello;

si reducimus exercitum, quis est, qui dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi, sed etiam necessitate inposita ex alieno praedandi, cum sua amiserint, agrum nostrum invasuros? non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines nostros accipimus.

quid? illud, quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis olim stipendium extorquere voluerunt, nunc consultum repente volunt, quale est?

vallum fossamque, ingentis utramque rem operis, per tantum spatii duxerunt; castella primo pauca, postea exercitu aucto

289
creberrima fecerunt; munitiones non in urbem modo, sed in Etruriam etiam spectantes, si qua inde auxilia veniant, opposuere;

quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar? cum tantum laboris exhaustum sit et ad finem iam operis tandem perventum, relinquendane haec censetis, ut ad aestatem rursus novus de integro his instituendis exsudetur labor?

quanto est minus operae opera tueri facta et instare ac perseverare defungique cura brevi? brevis enim profecto res est, si uno tenore peragitur nec ipsi per intermissiones has intervallaque lentiorem spem nostram facimus.

loquor de operae et de temporis iactura; quid? periculi, quod differendo bello adimus, num oblivisci nos haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur? ut nunc res se habet,

irati sunt, oderunt, negant missuros; quantum in illis est, capere Veios licet. quis est, qui spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea fore,

cum, si laxamentum dederis, maior frequentiorque legatio itura sit, cum id, quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Veis, mutari spatio interposito possit vel consensu civitatis, ut eo reconcilient animos, vel ipsius voluntate regis, qui obstare regnum suum saluti civium nolit?

videte, quot res quam inutiles sequantur illam viam consilii, iactura operum tanto labore factorum, vastatio inminens nostrorum, Etruscum bellum pro Veiente concitatum. haec sunt,

tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis aegro, qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.