Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

comitiis tribunorum militum patres summa ope evicerunt, ut M. Furius Camillus crearetur.

propter bella simulabant parari ducem; sed largitioni tribuniciae adversarius quaerebatur. cum Camillo creati tribuni militum consulari potestate L. Furius Medullinus sextum, C. Aemilius, L. Valerius Publicola, Sp. Postumius, P. Cornelius iterum. anni tribuni plebis nihil moverunt,

donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat, proficisceretur. differendo deinde elanguit res, et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis crevit.

nam cum primo moenibus se hostes tenerent tutissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis villarum coegit eos egredi urbe.

sed timor longius progredi prohibuit; mille fere passuum ab oppido castra locant nulla re alia fidentes ea satis tuta esse quam difficultate aditus asperis confragosisque circa et partim artis partim arduis viis.

ceterum Camillus captivum indidem ex agris secutus ducem castris multa nocte motis prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit.

triarii Romani muniebant, alius exercitus proelio intentus stabat. ibi inpedire opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pavoris Faliscis iniectum est, ut effusa fuga castra sua, quae propiora erant, praelati urbem peterent.

314
multi caesi vulneratique,

priusquam paventes portis inciderent. castra capta; praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira; sed severitate imperii victi eandem virtutem et oderant et mirabantur.

obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes proeliaque parva fieri, et teri tempus neutro inclinata spe, cum frumentum copiaeque aliae ex ante convecto largius obsessis quam obsidentibus suppeterent.

videbaturque aeque diuturnus futurus labor, ac Veis fuisset, ni fortuna imperatori Romano simul et incognitae rebus bellicis virtutis specimen et maturam victoriam dedisset.