Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Anicius Scodra recepta nihil prius quam requisitos Petilium Perpennamque legatos ad se duci iussit.

quibus splendore suo restituto Perpennam extemplo mittit ad conprehendendos amicos cognatosque regis;

qui Meteonem, Labeatium gentis urbem, profectus Etlevam uxorem cum filiis duobus, Scerdilaedo Pleuratoque, et Caravantium fratrem Scodram in castra adduxit.

Anicius bello Illyrico intra triginta dies perfecto nuntium victoriae Perpennam Romam misit et post dies paucos Gentium regem ipsum cum parente, coniuge ac liberis ac fratre aliisque principibus Illyriorum.

hoc unum bellum prius perpetratum quam coeptum Romae auditum est. quibus diebus haec agebantur, Perseus quoque in magno terrore erat propter adventum simul Aemili novi consulis, quem cum ingentibus minis adventare audiebat, simul Octavi praetoris.

nec minus terroris a classe Romana et periculo maritumae orae habebat. Thessalonicae Eumenes et Athenagoras praeerant cum parvo praesidio duorum milium caetratorum.

eo et Androclen praefectum mittit iussum sub ipsis navalibus castra habere.

Aenean mille equites et Creon Antigonensis missi ad tutandam maritumam oram, ut, quocumque litore adplicuisse naves hostium audissent, extemplo ferrent agrestibus opem.

quinque milia Macedonum missa ad praesidium Pythoi et Petrae, quibus praepositi erant Histiaeus et Theogenes et Midon.

his profectis

149
ripam munire Elpei fluminis adgressus est, quia sicco alveo transiri poterat.

huic rei ut omnis multitudo vacaret, feminae ex propinquis urbibus coactae cibaria in castra adferebant; miles iussus ex propinquis silvis benigne---.