Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

apparebat omnibus mercedem timeri nec quicquam aliud; sed cum suadere consulenti nemo auderet, remittitur Antigonus, qui nuntiaret quinque milium equitum opera tantum uti regem, non tenere multitudinem aliam.

quod ubi audivere barbari, ceterorum quidem fremitus fuit indignantium se frustra excitos sedibus suis; Clondicus rursus interrogat, ecquid ipsis quinque milibus, quod convenisset, numeraret?

cum adversus id quoque misceri ambages cerneret, inviolato fallaci nuntio, quod vix speraverat ipse posse contingere, retro ad Histrum perpopulati Threciam, qua vicina erat viae, redierunt.

quae manus, quieto sedente rege ad Elpeum adversus Romanos, per Perrhaebiae saltum in Thessaliam traducta non agros tantum nudare populando potuit, ne quos inde Romani commeatus expectarent, sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent.

ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset, quando neque manere amissa Thessalia, unde exercitus

143
alebatur, potuissent, neque progredi, cum ex adverso castra Macedonum essent.

hoc amisso auxilio Perseus animos Macedonum, qui ea pependerant spe, haud mediocriter debilitavit.

eadem avaritia Gentium regem sibi alienavit. nam cum trecenta talenta Pellae missis a Gentio numerasset, signare eos pecuniam passus est; inde decem talenta ad Pantauchum missa, eaque praesentia dari regi iussit;

reliquam pecuniam signatam Illyriorum signo portantibus suis praecipit, parvis itineribus veherent,

dein cum ad finem Macedoniae ventum esset, subsisterent ibi ac nuntios ab se opperirentur.

Gentius exigua parte pecuniae accepta cum adsidue a Pantaucho ad lacessendos hostili facto Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium legatos, qui tum forte ad eum venerant, in custodiam coniecit.

hoc audito Perseus contraxisse eum necessitatem ratus ad bellandum utique cum Romanis, ad revocandum, qui pecuniam portabat, misit, velut nihil aliud agens, quam ut quanta maxima posset praeda ex se victo Romanis reservaretur.

et ab Eumene Herophon ignotis, quae occulte acta erant, redit. de captivis actum esse et ipsi evolgaverant et Eumenes consulem vitandae suspicionis causa certiorem fecit.