Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Perseus tandem a pavore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle imperiis suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae navalia iusserat incendi.

Andronicus

126
Thessalonicam missus traxerat tempus, id ipsum, quod accidit, paenitentiae relinquens locum.

incautior Nicias Pellae proiciendo pecuniae partem, quae fuerat ad Phacum;

sed in re emendabili visus lapsus esse, quod per urinatores omnis ferme extracta est. tantusque pudor regi pavoris eius fuit, ut urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret.

inter haec C. Marcius cum classe ab Heracleo Thessalonicam profectus et agrum pluribus locis expositis per litora armatis late vastavit et procurrentes ab urbe secundis aliquot proeliis trepidos intra moenia conpulit.

iamque ipsi urbi terribilis erat, cum dispositis omnis generis tormentis non vagi modo circa muros, temere adpropinquantes, sed etiam qui in navibus erant, saxis tormento emicantibus percutiebantur.

revocatis igitur in naves militibus omissaque Thessalonicae oppugnatione Aeniam inde petunt. quindecim milia passuum ea urbs abest, adversus Pydnam posita, fertilis agro.

pervastatis finibus eius legentes oram Antigoneam perveniunt. ibi egressi in terram primo et vastarunt agros passim et aliquantum praedae contulerunt ad naves.

dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non minus ceperunt.

nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naves prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia salutis simul indignitate inritavit.

redintegrata in litore pugna est; adiuvere, qui in navibus erant. ibi Macedonum ducenti ferme caesi, par numerus captus. ab Antigonea classis profecta ad agrum Pallenensem escensionem ad populandum fecit.

finium is ager Cassandrensium erat, longe fertilissimus omnis orae, quam praetervecti fuerant. ibi Eumenes rex viginti tectis navibus ab Elaea profectus obvius fuit et quinque missae a Prusia rege tectae naves.