Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in Liguribus eo anno nihil memorabile gestum. nam nec hostes moverunt arma, neque consul in agrum eorum legiones induxit;

et satis explorata pace eius anni milites duarum legionum Romanarum intra dies sexaginta, quam in provinciam venit, dimisit.

sociorum nominis Latini exercitu mature in hiberna Lunam et Pisas deducto ipse cum equitibus Galliae provinciae pleraque oppida adit.

nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat. suspectum tamen Gentium, Illyriorum regem, habebant.

itaque et octo navis ornatas a Brundisio senatus censuit mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum praesidio duarum Isensium navium insulae praeerat — duo milia militum in eas naves sunt inposita, quae M. Raecius praetor ex senatus consulto in ea parte Italiae, quae obiecta Illyrico est, conscripsit —

, et consul Hostilius Ap. Claudium in Illyricum cum quattuor milibus peditum misit, ut accolas Illyrici tutaretur.

qui non contentus iis, quas adduxerat, copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum ex vario genere armavit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum Dassaretiorum consedit.

103