Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

falsas esse et a scriba vitiatas signumque adulterinum vulgo in regia fremebant.

ceterum cum suspecta magis quam manifesta esset res, forte Xychus obvius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum processit.

“multis” inquit “sermonibus intellexisse videor magno te aestimaturum, si scire vera omnia posses de filiis tuis, uter ab utro petitus fraude et insidiis esset.

homo unus omnium, qui nodum huius erroris exsolvere possit, in potestate tua est Xychus. forte oblatum perductumque in regiam vocari iube.”

regi adductus primo ita negare inconstanter, ut parvo metu admoto paratum indicem esse appareret. conspectum tortoris verberumque non sustinuit, ordinemque omnem facinoris legatorum ministeriique sui exposuit.

extemplo missi, qui legatos comprehenderent, Philoclem, qui praesens erat, oppresserunt: Apelles missus ad Chaeream quendam persequendum indicio Xychi audito in Italiam traiecit.

de Philocle nihil certi vulgatum est: alii primo audaciter negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus,

109
non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum adfirmant.

Philippo redintegratus est luctus geminatusque; et infelicitatem suam in liberis graviorem, quod alter superesset, censebat.