Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dilectum haberi non ex toto passim populo placuit; decem tribus sorte ductae sunt. ex iis scriptos iuniores duo tribuni ad bellum duxere.

coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem imperii multo inpensius in castris accendi; nihil sentire idem, pro sententia pugnare; sua consilia velle, sua imperia sola rata esse;

contemnere in vicem et contemni, donec castigantibus legatis tandem ita comparatum est, ut alternis diebus summam imperii haberent.

quae cum adlata Romam essent, dicitur Q. Servilius aetate et usu doctus precatus ab diis inmortalibus, ne discordia tribunorum damnosior rei publicae esset, quam ad Veios fuisset, et velut haud dubia clade inminente institisse filio, ut milites scriberet et arma pararet. nec

266
falsus vates fuit.

nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium castris, cum, quia simulato metu receperat se hostis ad vallum, spes vana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu Aequorum per supinam vallem fusi sunt multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique.

castraque eo die aegre retenta postero die circumfusis iam magna ex parte hostibus per aversam portam fuga turpi deseruntur. duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit Tusculum petiere;

palati alii per agros passim multis itineribus maioris, quam accepta erat, cladis nuntii Romam contenderunt.

minus trepidationis fuit, quod eventus timori hominum congruens fuerat et quod subsidia, quae respicerent in re trepida, praeparata erant ab tribuno militum.

iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe tumultu speculatores propere missi nuntiavere Tusculi duces exercitumque esse, hostem castra loco non movisse.

et, quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto dictus Q. Servilius Priscus, vir, cuius providentiam in republica cum multis aliis tempestatibus ante experta civitas erat tum eventu eius belli, quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat.

magistro equitum creato, a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suo — ut tradidere quidam; nam alii Ahalam Servilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt —

novo exercitu profectus ad bellum accitis, qui Tusculi erant, duo milia passuum ab hoste locum castris cepit.