Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Romae principio eius anni, cum de provinciis consulum et praetorum actum est, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti.

praetores C. Decimius Flavus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter cives et peregrinos sortiti sunt,

C. Sempronius Blaesus Siciliam, Q. Naevius Matho Sardiniam et ut idem quaereret de veneficiis, A. Terentius Varro Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem.

de iis duabus provinciis legati per id fere tempus L. Iuventius Talna et T. Quinctilius Varus venerunt,

qui, quantum bellum iam profligatum in Hispania esset, senatu edocto postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus haberetur honos et ut praetoribus exercitum deportare liceret.

supplicatio in biduum decreta est: de legionibus deportandis, cum de consulum praetorumque exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt. paucos post dies consulibus in Ligures binae legiones,

quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretae sunt.

de Hispaniensibus exercitibus magna

40
contentio fuit inter novos praetores et amicos absentium, Calpurnii Quinctiique.

utraque causa tribunos plebis, utraque consulem habebat. hi se intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant: illi, si haec intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros.

victa postremo absentium gratia est et senatus consultum factum, ut praetores quattuor milia peditum scriberent, trecentos equites, et quinque milia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent.

cum ea quattuor milia in legiones discripsissent, quo plus quam quina milia peditum, treceni equites in singulis legionibus esset, dimitterent, eos primum,

qui emerita stipendia haberent, deinde ut cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in proelio usi essent.