Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

legatos sese Cn. Manlio datos pacis cum Antiocho faciendae causa foederisque legum, quae cum L. Scipione inchoatae fuissent, perficiendarum.

Cn. Manlium summa ope tetendisse, ut pacem turbaret, et Antiochum, si sui potestatem fecisset, insidiis exciperet; sed illum cognita fraude consulis, cum saepe colloquiis petitis captatus esset, non congressum modo sed conspectum etiam eius vitasse.

cupientem transire Taurum aegre omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllae praedictam superantibus terminos fatalis cladem experiri vellet, retentum admosse tamen exercitum et prope in ipsis iugis ad divortia aquarum castra

399

cum ibi nullam belli causam inveniret quiescentibus regiis, circumegisse exercitum ad Gallograecos;

cui nationi non ex senatus auctoritate, non populi iussu bellum illatum. quod quem umquam de sua sententia facere ausum?

Antiochi Philippi Hannibalis et Poenorum recentissima bella esse; de omnibus his consultum senatum, populum iussisse, per legatos ante res repetitas, postremo, qui bellum indicerent, missos.

“quid eorum, Cn. Manli, factum est, ut istud publicum populi Romani bellum et non tuum privatum latrocinium ducamus?

at eo ipso contentus fuisti, recto itinere exercitum duxisti ad eos, quos tibi hostis desumpseras;

an per omnes amfractus viarum, cum ad bivia consisteres, ut, quo flexisset agmen Attalus, Eumenis frater, eo consul mercennarius cum exercitu Romano sequereris, Pisidiae Lycaoniaeque et Phrygiae recessus omnis atque angulos peragrasti, stipem ab tyrannis castellanisque deviis colligens? quid enim tibi cum Oroandis? quid cum aliis aeque innoxiis populis?”

autem ipsum, cuius nomine triumphum petis, quo modo gessisti? loco aequo, tempore tuo pugnasti?

tu vero recte, ut diis immortalibus honos habeatur, postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt; deinde quod beluas, non hostis nobis obiecerunt.