Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

per eos forte dies legatus ab Antiocho in castra venerat Byzantius Heraclides, de pace adferens mandata;

quam impetrabilem fore magnam ei

322
spem attulit mora et cunctatio Romanorum, quos, simul Asiam attigissent, effuso agmine ad castra regia ituros crediderat.

statuit tamen non prius consulem adire quam P. Scipionem, et ita mandatum ab rege erat. in eo maximam spem habebat, praeterquam quod et magnitudo animi et satietas gloriae placabilem eum maxime faciebat,

notumque erat gentibus, qui victor ille in Hispania, qui deinde in Africa fuisset, etiam quod filius eius captus in potestate regis erat.

is ubi et quando et quo casu captus sit, sicut pleraque alia, parum inter auctores constat. alii principio belli, a Chalcide Oreum petentem, circumventum ab regiis navibus tradunt;

alii, postquam transitum in Asiam est, cum turma Fregellana missum exploratum ad regia castra, effuso obviam equitatu cum reciperet sese, in eo tumultu delapsum ex equo cum duobus equitibus oppressum, ita ad regem deductum esse.

illud satis constat, si pax cum populo Romano maneret hospitiumque privatim regi cum Scipionibus esset, neque liberalius neque benignius haberi colique adolescentem, quam cultus est, potuisse.

ob haec cum adventum P. Scipionis legatus expectasset, ubi is venit, consulem adit petitque, ut mandata audiret.