Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum haec Romae agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim ipse sollicitabat civitatium animos mittendis legatis, partim ultro ad eum veniebant, sicut Epirotae communi gentis consensu et Elei e Peloponneso venerunt.

Elei auxilium adversus Achaeos petebant, quos post bellum non ex sua sententia indictum Antiocho primum civitati suae arma illaturos credebant.

mille iis pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi. Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi aut simplicis animi; apud regem gratiam initam volebant cum eo, ut caverent, ne quid offenderent Romanos.

petebant enim, ne se temere in causam deduceret, expositos adversus Italiam pro omni Graecia

249
et primos impetus Romanorum excepturos;

sed si ipse posset terrestribus navalibusque copiis praesidere Epiro, cupide eum omnis Epirotas et urbibus et portibus suis accepturos; si id non posset, deprecari, ne se nudos atque inermes Romano bello obiceret.

hac legatione id agi apparebat, ut sive, quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia,

quod accepturi fuissent venientem, sive venisset, sic quoque spes veniae ab Romanis foret, quod non expectato longinquo ab se auxilio praesentis viribus succubuissent.

huic tam perplexae legationi quia non satis in promptu erat, quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit, qui de iis, quae ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.