Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt quam eorum, qui genus ac fortunam suam animis non aequant, quia virtutem et bonum alienum oderunt. extemplo consilium mittendi Hannibalis, quod unum in principio belli utiliter cogitatum erat, abiectum est.

Demetriadis maxime defectione ab Romanis ad Aetolos elatus non ultra differre profectionem in Graeciam constituit.

priusquam solveret naves, Ilium a escendit, ut Minervae sacrificaret. inde ad classem regressus proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur.

Imbrum primo insulam tenuit; inde Sciathum traiecit; ubi collectis in alto quae dissipatae erant navibus ad Pteleum primum continentis venit.

ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Demetriade occurrerunt, quorum frequentia laetus die postero in portum urbis navibus est invectus; copias procul inde exposuit.

decem milia peditum fuere et quingenti

236
equites, sex elephanti, vix ad Graeciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum bellum.

Aetoli, postquam Demetriadem venisse Antiochum adlatum est, concilio indicto decretum, quo accerserent eum, fecerunt.

iam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara in sinum Maliacum processerat.

inde decreto accepto Lamiam venit, exceptus ingenti favore multitudinis cum clamoribusque et quibus aliis laetitia effusa vulgi significatur.