Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Quinctius quoque his auditis, ab Corintho veniens navibus, in Chalcidico Euripo Eumeni regi occurrit.

placuit quingentos milites praesidii causa relinqui Chalcide ab Eumene rege, ipsum Athenas ire.

Quinctius, quo profectus erat, Demetriadem contendit, ratus Chalcidem liberatam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam,

et, ut praesidii aliquid esset suae partis hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit, ut armaret iuventutem, et Villium ad Demetriadem praemisit ad temptandos animos, non aliter, nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis, rem adgressurus.

Villius quinqueremi nave ad ostium portus est invectus. eo multitudo omnis Magnetum cum se effudisset, quaesivit Villius, utrum ad amicos an ad hostis venisse se mallent.

respondit Magnetarches Eurylochus ad amicos venisse eum; sed abstineret portu et sineret Magnetas in concordia et libertate esse nec per colloquii speciem multitudinem sollicitaret.

altercatio inde, non sermo fuit, cum Romanus ut ingratos increparet Magnetas imminentisque praediceret clades, multitudo obstreperet nunc senatum nunc Quinctium accusando. ita irrito incepto Villius ad Quinctium sese recepit.

at Quinctius nuntio ad praetorem misso, ut reduceret domum copias, ipse navibus Corinthum rediit.