Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Lacedaemone non urbi vis adferenda, sed tyrannus dolo capiendus erat,

quem spoliatum maritimis oppidis ab Romanis, tunc intra moenia etiam Lacedaemonis ab Achaeis compulsum qui occupasset occidere, eum totius gratiam rei apud Lacedaemonios laturum.

causam mittendi ad eum habuerunt, quod fatigabat precibus, ut auxilia sibi, cum illis auctoribus rebellasset, mitterentur.

mille pedites Alexameno dati sunt et triginta delecti ex iuventute equites. iis a praetore Damocrito in consilio arcano gentis,

de quo ante dictum est, denuntiatur, ne se ad bellum Achaicum alut rem ullam, quam sua quisque opinione praecipere posset, crederent missos esse; quidquid Alexamenum res monuisset subiti consilii capere, ad id, quamvis temerarium audax, oboedienter exequendum parati essent, ac pro eo acciperent, tamquam ad id unum agendum missos ab domo se scirent.

cum his ita praeparatis Alexamenus ad tyrannum venit, quem adveniens extemplo spei implevit:

antiochum iam transisse in Europam, mox in Graecia fore, terras maria armis viris completurum; non cum Philippo rem esse credituros Romanos; numerum iniri peditum equitumque ac navium non posse; elephantorum aciem conspectu ipso debellaturam.

Aetolos toto suo exercitu paratos esse venire Lacedaemonem, cum res poscat, sed frequentis armatos ostendere advenienti regi voluisse.

Nabidi quoque et ipsi faciendum esse, ut quas haberet copias non sineret sub tectis marcescere otio, sed educeret et in armis decurrere cogeret, simul animos acueret et corpora exerceret;

consuetudine leviorem laborem fore, et comitate ac benignitate ducis etiam non iniucundum fieri posse. educi inde frequenter ante urbem in campum ad Eurotan amnem coepere.

satellites tyranni in media fere acie consistebant; tyrannus cum tribus

229
summum equitibus, inter quos plerumque Alexamenus erat, ante signa vectabatur, cornua extrema invisens;

in dextro cornu Aetoli erant, et qui ante auxiliares tyranni fuerant, et qui venerant mille cum Alexameno.

fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum,

quae in rem esse videbantur, nunc in dextrum cornu ad suos adequitandi, mox inde velut imperato, quod res poposcisset, recipiendi se ad tyrannum.

sed quem diem patrando facinori statuerat, eo paulisper cum tyranno vectatus cum ad suos concessisset,

tum equitibus ab domo secum missis “agenda” inquit “res est, iuvenes, audendaque, quam me duce impigre exequi iussi estis;

parate animos dextras, ne quis in eo, quod me viderit facientem, cesset; qui cunctatus fuerit et suum consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad penates non esse.”

horror cunctos cepit, et meminerant, cum quibus mandatis exissent. tyrannus ab laevo cornu veniebat; ponere hastas equites Alexamenus iubet et se intueri; colligit et ipse animum confusum tantae cogitatione rei. postquam appropinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat;

iacentem equites confodiunt; multis frustra in loricam ictibus datis tandem in nudum corpus vulnera pervenerunt, et priusquam a media acie succurreretur, exspiravit.