Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

multitudo avida novandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant; principum maxime seniores auctoritate obtinuerunt ut daretur iis concilium.

hoc decretum Athenienses cum rettulissent, eundum in Aetoliam Quinctio visum est:

aut enim moturum aliquid, aut omnis homines testes fore penes Aetolos culpam belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria sumpturos arma.

postquam ventum est eo, Quinctius in concilio orsus a principio societatis Aetolorum cum Romanis, et quotiens ab iis fides mota foederis esset, pauca de iure civitatium,

de quibus ambigeretur, disseruit: si quid tamen aequi se habere arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos,

seu disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Romanum cum Antiocho lanistis Aetolis non sine magno motu generis humani et pernicie Graeciae dimicare? nec ullos prius cladem eius belli sensuros, quam qui movissent.

haec nequiquam velut vaticinatus Romanus. Thoas deinde ceterique factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi pervicerunt,

ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Graeciam disceptandumque inter Aetolos et Romanos.

huic tam superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus praetor eorum: nam cum id ipsum decretum posceret eum Quinctius, non veritus maiestatem viri aliud in praesentia,

quod magis instaret, praevertendum sibi esse dixit; decretum responsumque in Italia brevi castris super ripam Tiberis positis daturum:

tantus furor illo tempore gentem Aetolorum, tantus magistratus eorum cepit.