Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tria eo die laudabilia fecisse putatur, unum, quod circumducto exercitu procul navibus suis castrisque, ubi spem nusquam nisi in virtute haberent, inter medios hostes proelium commisit.

alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit.

nihil deinde a victoria cessatum. receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in duxit.

effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt. quae res non minus pugna pridie adversa Emporitanos Hispanos accolasque

eorum in deditionem compulit. multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se. quos omnes appellatos benigne vinoque et cibo domos dimisit.

confestim inde castra movit, et, quacumque incedebat agmen, legati dedentium civitates suas occurrebant,

et, cum Tarraconem venit, iam cis Hiberum Hispania perdomita erat, captivique et Romani et socium ac Latini nominis, variis casibus in Hispania oppressi, donum consuli a barbaris reducebantur.

fama deinde vulgatur consulem in Turdetaniam exercitum ducturum, et ad devios montanos “profectum etiam” falso perlatum est.

ad hunc et sine auctore ullo rumorem Bergistanorum civitatis septem castella defecerunt. eos educto exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit.

haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, defecerunt, iterum subacti; sed non eadem venia victis sub corona veniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent.