Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sub idem tempus consules Romam venerunt;

quibus in aede Bellonae senatum habentibus postulantibusque triumphum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni plebis, ut separatim de triumpho agerent consules, postularunt: communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari esset.

cum Q. Minucius utrique Italiam provinciam obtigisse diceret, communi animo consilioque se et collegam res gessisse,

et C. Cornelius adiceret Boios adversus se transgredientis Padum, ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent, depopulante vicos eorum atque agros collega ad sua tuenda aversos esse,

tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri, ut non magis de triumpho eius quam de honore diis inmortalibus habendo dubitari

114
possit;

non tamen nec illum nec quemquam civem tantum gratia atque opibus valuisse, ut, cum sibi meritum triumphum inpetrasset, collegae eunden honorem inmeritum inpudenter petenti daret.

Q. Minucium in Liguribus levia proelia, vix digna dictu, fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse.

nominabant etiam tribunos militum; T. Iuventium, Cn. Ligurium legionis quartae adversa pugna multis aliis viris fortibus, civibus ac sociis, cecidisse oppidorum paucorum ac vicorum falsas

et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse.

hae inter consules tribunosque altercationes tenuerunt, victique perseverantia tribunorum consules separatim rettulerunt.