Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Aelio consule gestum.

cum duos exercitus in provincia habuisset, unum retentum, quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul praefuerat — ipse ei C. Helvium praetorem praefecit — , alterum, quem,

in provinciam adduxit, totum prope annum Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant, consumpsit.

quem ad modum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem servilis prope est.

excitatus. obsides Carthaginiensium Setiae custodiebantur. cum iis, ut principum liberis, magna vis servorum erat.

augebant eorum numerum, ut ab recenti. Africo bello, et ab ipsis Setinis captiva aliquot nationis eius empta ex praeda mancipia.

cum coniurationem fecissent, missis ex eo numero, qui, in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios servitia sollicitarent, satis iam omnibus praeparatis, ludis, qui Setiae prope diem futuri erant, spectaculo populum adgredi statuerant;

Setia per caedem et . repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare * * servitia. huius rei tam foedae indicium

79
ad L. Cornelium Lentulum praetorem urbanum est.

servi duo ante lucem ad eum venerunt atque ordine omnia, quae facta futuraque erant, exposuerunt.

quibus domi custodiri iussis, praetor senatu vocato edoctoque, quae adferrent, proficisci ad coniurationem quaerendam atque opprimendam iussus,

cum quinque legatis profectus obvios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat.

hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme hominum armatis Setiam omnibus, quo pergeret, ignaris venit.

ibi raptim principibus comprehensis fuga servorum ex oppido facta est. dimissis deinde per agros, qui vestigarent * * *.

egregia duorum opera servorum indicum et unius liberi fuit. ei centum milia gravis aeris dari patres iusserunt, servis vicena quina milia aeris et libertatem;

pretium eorum ex aerario solutum est dominis. haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est servitia Praeneste occupatura.

eo L. Cornelius praetor profectus de quingentis fere hominibus, qui in noxa erant, supplicium sumpsit. in timore civitas fuit obsides captivosque Poenorum moliri.

itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi,

et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.