Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

P. Scipioni cum exercitibus, quos haberet, in provincia Africa prorogatum imperium. praetoribus M. Valerio Faltoni duae legiones in Bruttiis, quibus C. Livius priore anno praefuerat, decretae;

580

P. Aelius praetor duas legiones in Sicilia ab Tremellio acciperet; legio una M. Fabio in Sardiniam, quam P. Lentulus pro praetore habuisset, decernitur.

M. Servilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est.

quod ad Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum tribunis agerent, ut, si iis videretur, plebem rogarent, cui iuberent in Hispania imperium esse;

is ex duobus exercitibus in unam legionem conscriberet Romanos milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus provinciam obtineret; veteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent.

consuli quinquaginta navium classis ex duabus classibus, Octavi, quae in Africa esset, et P. Villi, quae Siciliae oram tuebatur, decreta, ut quas vellet naves deligeret.

P. Scipio quadraginta naves longas, quas habuisset, haberet; quibus si Cn. Octavium, sicut praefuisset, praeesse vellet, Octavio pro praetore in eum annum imperium esset;

si Laelium praeficeret, Octavius Romam decederet reduceretque naves, quibus consuli usus non esset. et M. Fabio in Sardiniam decem longae naves decretae.

et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut quattuordecim legionibus eo anno, centum navibus longis res publica administraretur.