Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iam Hadrumetum pervenerat Hannibal, unde, ad reficiendum ex iactatione maritima militem paucis diebus sumptis, excitus pavidis nuntiis omnia circa Carthaginem obtineri armis adferentium, magnis itineribus Zamam contendit.

Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest. inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribunos militum iussosque omisso metu visere omnia per castra, qua vellent,

565
circumduci iussit;

percunctatusque, satin’ per commodum omnia explorassent, datis, qui prosequerentur, retro ad Hannibalem dimisit.

Hannibal nihil quidem eorum, quae nuntiabantur — nam et Masinissam cum sex milibus peditum, quattuor equitum venisse eo ipso forte die adferebant — , laeto animo audivit, maxime hostis fiducia audaciaque, non de nihilo profecto concepta, perculsus est.

itaque quamquam et ipse causa belli erat et adventu sua turbaverat et pactas indutias et spem foederum, tamen, si integer quam si victus peteret pacem, aequiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit, ut conloquendi secum potestatem faceret.

id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo.

Valerius Antias primo proelio victum eum ab Scipione, quo duodecim milia armatorum in acie sint caesa, mille et septingenti capti, legatum cum aliis decem legatis tradit in castra ad Scipionem venisse.

ceterum Scipio cum conloquium haud abnuisset, ambo ex composite duces castra protulerunt, ut coire ex propinquo possent.

Scipio procul Naraggara urbe, cum ad cetera loco opportuno tum quod aquatio intra teli coniectum erat, consedit.

Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque alioqui, nisi quod longinquae aquationis erat, cepit. ibi in medio locus conspectus undique, ne quid insidiarum esset, delectus.