Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

deserta omnia, sine capite, sine viribus, dii praesides ac fortuna urbis tutata est, quae Volscis Aequisque praedonum potius mentem quam hostium dedit; adeo enim nullam spem non potiundi modo,

sed ne adeundi quidem Romana moenia animus eorum cepit, tectaque procul visa atque inminentes tumuli avertere

146
mentes eorum,

ut totis passim castris fremitu orto, quid in vasto ac deserto agro inter tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum copiis, petere possent, signa repente convellerent transversisque itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles transirent. eo vis omnis tempestasque belli conversa est. interim Hernici Latinique,

pudore etiam, non misericordia solum moti, si nec obstitissent communibus hostibus infesto agmine Romanam urbem petentibus nec opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt.

ubi cum hostes non invenissent, secuti famam ac vestigia obvii fiunt descendentibus ab Tusculana in Albanam vallem. ibi haudquaquam aequo proelio pugnatum est, fidesque sua sociis parumn felix in praesentia fuit.

haud minor Romae fit morbo strages, quam quanta ferro sociorum facta erat. consul, qui unus supererat, moritur; mortui et alii clari viri, M’. Valerius, T. Verginius Rutilus augures, Ser. Sulpicius curio maximus; et per ignota capita late vagata est vis morbi.

inopsque senatus auxilii humani ad deos populum ac vota vertit: iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire pacemque exposcere deum.

ad id, quod sua quemque mala cogebant, auctoritate publica evocati omnia delubra inplent. stratae passim matres crinibus templa verrentes veniam irarum caelestium finemque pesti exposcunt.