Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

T. Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa Furius consules inde facti nec seditionem domi nec foris bellum acceperunt;

sed inminebat utrumque. iam non ultra discordia civium reprimi poterat et tribunis et plebe incitata in patres, cum dies alicui nobilium dicta novis semper certaminibus contiones turbaret.

ad quorum

208
primum strepitum velut signo accepto arma cepere Aequi ac Volsci, simul quod persuaserant iis duces cupidi praedarum biennio ante dilectum haberi non potuisse abnuente iam plebe imperium;

eo adversus se non esse missos exercitus. dissolvi licentia militandi morem, nec pro communi iam patria Romam esse. quidquid irarum simultatiumque cum externis fuerit, in ipsos verti. occaecatos lupos intestina rabie opprimendi occasionem esse.

coniunctis exercitibus Latinum primum agrum perpopulati sunt; deinde, postquam ibi nemo vindex occurrebat, tum vero belli auctoribus ad moenia ipsa Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere vastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes.

unde postquam inulti praedam prae se agentes retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad contionem populum vocavit.