Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum promptum hoc ius velut ex oraculo incorruptum pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur; ingentique hominum expectatione propositis decem tabulis populum ad contionem advocaverunt et,

quod bonum, faustum felixque rei publicae, ipsis liberisque eorum esset, ire et legere leges propositas iussere.

se, quantum decem hominum ingeniis provideri potuerit, omnibus, summis infimisque, iura aequasse;

plus pollere multorum ingenia consiliaque. versarent in animis secum unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus atque in medium, quid in quaque re plus minusve esset, conferrent:

eas leges habiturum populum Romanum, quas consensus omnium non iussisse latas magis quam tulisse videri posset.

cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque in hoc inmenso aliarum super alias acervatarum

174
legum cumulo fons omnis publici privatique est iuris. vulgatur deinde rumor duas deesse tabulas,

quibus adiectis absolvi posse velut corpus omnis Romani iuris. ea expectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret, desiderium decemviros iterum creandi fecit.

iam plebs, praeterquam quod consulum nomen haud secus quam regum perosa erat, ne tribunicium quidem auxilium cedentibus in vicem appellationi decemviris quaerebat.