Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ab externis bellis quietus annus fuit, quietior insequens P. Curiatio et Sex. Quinctilio consulibus perpetuo silentio tribunorum, quod primo legatorum, qui Athenas ierant,

legumque peregrinarum expectatio praebuit, dein duo simul mala ingentia exorta, fames pestilentiaque,

172
foeda homini, foeda pecori. vastati agri sunt, urbs adsiduis exhausta funeribus; multae et clarae lugubres domus.

flamen Quirinalis Ser. Cornelius mortuus, augur C. Horatius Pulvillus; in cuius locum C. Veturium eo cupidius, quia damnatus a plebe erat, augures legere.

mortuus consul Quinctilius, tribuni plebi. multiplici clade foedatus annus; ab hoste otium fuit. inde consules C. Menenius, P. Sestius Capitolinus.

neque eo anno quicquam belli externi fuit; domi motus orti.

iam redierant legati cum Atticis legibus. eo intentius instabant tribuni, ut tandem scribendarum legum initium fieret. placet creari decemviros sine provocatione, et ne quis eo anno alius magistratus esset.

admiscerenturne plebei, controversia aliquamdiu fuit; postremo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Aventino aliaeque sacratae leges abrogarentur.