Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ubi illuxit, Scipio e praetoria nave silentio per praeconem facto “divi divaeque,” inquit “qui maria terrasque colitis, vos precor quaesoque, uti quae in meo imperio gesta sunt,

geruntur postque gerentur, ea mihi, populo plebique Romanae, sociis nominique Latino, qui populi Romani quique meam sectam, imperium auspiciumque terra mari amnibusque secuntur, bene verruncent, eaque vos omnia bene iuvetis, bonis auctibus auxitis;

salvos incolumesque victis perduellibus victores, spoliis decorates, praeda onustos triumphantesque mecum domos reduces sistatis; inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam

519
faxitis;

quaeque populus Carthaginiensis in civitatem nostram facere molitus est, ea ut mihi populoque Romano in civitatem Carthaginiensium exempla edendi facultatem detis.”

secundum has preces cruda exta caesa victima, uti mos est, in mare proiecit tubaque signum dedit proficiscendi.

vento secundo vehementi satis profecti celeriter e conspectu terrae ablati sunt; et a meridie nebula excepit ita, vix ut concursus navium inter se vitarent; lenior ventus in alto factus. noctem insequentem eadem caligo obtinuit;

sole orto est discussa, et addita vis vento.

iam terram cernebant. haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus quinque milia passuum Africam abesse, Mercuri promunturium se cernere; si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem.

Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos, uti bono rei publicae suoque Africam videret, dare vela et alium infra navibus accessum petere iubet.

vento eodem ferebantur; ceterum nebula sub idem ferme tempus, quo pridie, exorta conspectum terrae ademit, et ventus premente nebula cecidit.

nox deinde incertiora omnia fecit. itaque ancoras, ne aut inter se concurrerent naves aut terrae inferrentur, iecere.

ubi inluxit, ventus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora. Scipio, quod esset proximum promunturium, percunctatus cum Pulchri promunturium id vocari audisset, “placet omen” inquit;

“huc dirigite naves.” eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt. prosperam navigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi.

Coelius unus praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum,

inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris scaphis, secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram evasisse.

520