Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ceterum duplex fama est, quod ad Pleminium attinet. alii, auditis, quae Romae acta essent, in exilium Neapolim euntem forte in Q. Metellum, unum ex legatis, incidisse et ab eo Regium vi retractum tradunt;

alii ab ipso Scipione legatum cum triginta

512
nobilissimis equitum missum, qui Pleminium in catenas et cum eo seditionis principes conicerent.

ii omnes, seu ante Scipionis seu tum praetoris iussu, traditi in custodiam Reginis sunt.

praetor legatique Locros profecti primam, sicuti mandatum erat, religionis habuere: omnem enim sacram pecuniam, quaeque apud Pleminium quaeque apud milites erat, conquisitam, cum ea, quam ipsi secum attulerant, in thensauris reposuerunt ac piaculare sacrum fecerunt.

tum vocatos ad contionem milites praetor signa extra urbem efferre iubet castraque in campo locat cum gravi edicto, si quis miles aut in urbe restitisset secum extulisset quod suum non esset; Locrensibus se permittere, ut, quod sui quisque cognosset, prenderet, si quid non compareret, repeteret.

ante omnia libera corpora placere sine mora Locrensibus restitui; non levi defuncturum poena, qui non restituisset.

Locrensium deinde contionem habuit atque iis libertatem legesque suas populum Romanum senatumque restituere dixit; si qui Pleminium aliumve quem accusare vellet, Regium se sequeretur;

si de P. Scipione publice queri vellent ea, quae Locris nefarie in deos hominesque facta essent, iussu aut voluntate P. Scipionis facta esse, legatos mitterent Messanam; ibi se cum consilio cogniturum.

Locrenses praetori legatisque et senatui ac populo Romano gratias egerunt; se ad Pleminium accusandum ituros;

Scipionem, quamquam parum iniuriis civitatis suae doluerit, eum esse virum, quem amicum sibi quam inimicum malint esse; pro certo se habere neque iussu neque voluntate P. Scipionis tot tam nefanda commissa;

sed aut Pleminio nimium, sibi parum creditum, aut natura insitum quibusdam esse, ut magis peccari nolint, quam satis animi ad vindicanda peccata habeant. et praetori et consilio mediocre onus demptum erat de Scipione cognoscendi;

Pleminium et ad duo et triginta homines cum eo damnaverunt atque in catenis

513
Romam miserunt.

ipsi ad Scipionem profecti sunt, ut ea quoque, quae vulgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae, comperta oculis referrent Romam.