Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

incohata res iam ante de Masinissa aliis atque alis de causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipione volebat atque eius dextra fidem sancire: ea tum itineris tam longi ac tam devii causa Scipioni fuit.

Masinissa cum Gadibus esset, certior adventare eum a Marcio factus, causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia,

Magonem perpulit, ut se traicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniae agros pateretur.

transgressus tres principes Numidarum praemittit ad tempus locumque conloquio statuendum. duos pro obsidibus retineri ab Scipione iubet; remisso tertio, qui quo iussus erat adduceret Masinissam, cum paucis in conloquium venerunt.

ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum

466
viri, substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam;

ceterum maior praesentis veneratio cepit; et, praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris,

et aetas erat in medio virium robore, quod plenius nitidiusque ex morbo velut renovatus flos iuventae faciebat.

prope attonitus ipso congressu Numida gratias de fratris filio remisso agit. ex eo tempore adfirmat se quaesisse occasioned, quam tandem oblatam deum immortalium beneficio non omiserit;

cupere se illi populoque Romano operam navare ita, ut nemo unus externus magis enixe adiuverit rem Romanam.

id se, etiamsi iam pridem vellet, minus praestare in Hispania, aliena atque ignota terra, potuisse; in qua autem genitus educatusque in spem paterni regni esset, facile praestaturum.

si quidem eundem Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis sperare perbrevis aevi Carthaginem esse.

laetus eum Scipio vidit audivitque, cum caput rerum in omni hostium equitatu Masinissam fuisse sciret, et ipse iuvenis specimen animi prae se ferret. fide data acceptaque profectus retro Tarraconem est.

Masinissa permissu Romanorum, ne sine causa traiecisse in continentem videretur, populatus proximos agros Gades rediit.