Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in civitate tanto discrimine belli sollicita, cum omnium secundorum adversorumque causas in deos verterent, multa prodigia nuntiabantur:

Tarracinae Iovis aedem, Satrici Matris Matutae de caelo tactam; Satricanos haud minus terrebant in aedem Iovis foribus ipsis duo perlapsi angues; ab Antio nuntiatum est cruentas spicas metentibus visas esse;

Caere porcus biceps et agnus mas idem feminaque natus erat; et Albae duo soles visos ferebant et nocte Fregellis lucem obortam.

et bos in agro Romano locutus, et ara Neptuni multo manasse sudore in circo Flaminio dicebatur, et aedes Cereris, Salutis, Quirini de caelo tactae. prodigia consules hostiis maioribus procurare iussi

et supplicationem unum diem habere.

ea ex senatus consulto facta. plus omnibus aut nuntiatis peregre aut visis domi terruit animos hominum in aede Vestae extinctus, caesaque flagro est Vestalis, cuius custodia eius noctis fuerat, iussu P. Licini pontuficis.

id quamquam nihil portendentibus deis ceterum neglegentia humana acciderat, tamen et hostiis maioribus procurari et supplicationem ad Vestae haberi placuit. priusquam proficiscerentur consules ad bellum,

moniti a senatu sunt, ut in agros reducendae plebis curam haberent: deum benignitate summotum bellum ab urbe Romana et Latio esse, et posse sine metu in agris habitari; minime convenire Siciliae quam Italiae colendae maiorem curam esse.

sed res haudquaquam erat populo facilis, et liberis cultoribus bello absumptis et inopia servitiorum et pecore direpto villisque dirutis aut incensis.

magna tamen pars auctoritate consulum compulsa in agros remigravit. moverant autem huiusce rei mentionem Placentinorum

436
et Cremonensium legati, querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac vastari, magnamque colonorum suorum dilapsam esse, et iam infrequentis se urbes, agrum vastum ac desertum habere.

Mamilio praetori mandatum, ut colonias ab hoste tueretur; consules ex senatus consulto edixerunt, ut qui cives Cremonenses atque Placentini essent, ante diem in colonias reverterentur. principio deinde veris et ipsi ad bellum profecti sunt.

Q. Caecilius consul exercitum ab C. Nerone L. Veturius a Q. Claudio propraetore accepit novisque militibus, quos ipse conscripserat, supplevit.

in Consentinum agrum consules exercitum duxerunt passimque depopulati, cum agmen iam grave praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatoribusque Numidis turbati sunt,

ita ut non praeda tantum sed armati quoque in periculo fuerint. maior tamen tumultus quam pugna fuit, et praemissa praeda incolumes legiones in loca culta evasere.

inde in Lucanos profecti. ea sine certamine tota gens in dicionem populi Romani rediit.