Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

praetores in provincias profecti; consules religio tenebat, quod prodigiis aliquot nuntiatis non facile litabant.

et ex Campania nuntiata erant, Capuae duas aedes, Fortunae et Martis, et sepulcra aliquot de caelo tacta, Cumis — adeo minimis etiam rebus prava religio inserit deos — mures in aede Iovis aurum rosisse, Casini examen apium ingens in foro consedisse, et Ostiae murum portamque de caelo tactam,

Caere vulturium volasse in aedem Iovis, Vulsiniis sanguine lacum manasse.

horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit. per dies aliquot hostiae maiores sine litatione caesae, diuque non impetrata pax deum. in capita consulum re publica incolumi exitiabilis prodigiorum eventus vertit.

ludi Apollinares Q. Fulvio Ap. Claudio consulibus a P. Cornelio Sulla praetore urbano primum facti erant; inde omnes deinceps praetores urbani fecerant; sed in unum annum vovebant dieque incerta faciebant. eo anno pestilentia gravis incidit in urbem agrosque,

quae tamen magis in longos morbos quam in perniciabiles evasit.

eius pestilentiae causa et supplicatum per compita tota urbe est, et P. Licinius Varus praetor urbanus legem ferre ad populum iussus, ut ii ludi in perpetuum in statam diem voverentur. ipse primus ita vovit, fecitque ante diem tertium idus Quintiles. is dies deinde sollemnis servatus.