Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ceterum Hannibal ut nec hostis elici amplius ad pugnam vidit neque per castra eorum perrumpi ad Capuam posse,

ne suos quoque commeatus intercluderent novi consules, abscedere inrito incepto et movere a Capua statuit castra.

multa secum, quonam inde ire pergeret, volventi subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper cupitae praetermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii vulgo fremebant et ipse non dissimulabat:

necopinato pavore ac tumultu non esse desperandum aliquam partem urbis occupari posse;

et, si Roma in discrimine esset, Capuam extemplo omissuros aut ambo imperatores Romanos aut alterum ex iis, et, si divisissent copias, utrumque infirmiorem factum aut sibi aut Campanis bene gerendae rei fortunam daturos esse.

una ea cura angebat ne, ubi abscessisset, extemplo dederentur Campani. Numidam promptum ad omnia audenda agendaque donis perlicit, ut litteris acceptis

300
specie transfugae castra Romana ingressus altera parte clam Capuam pervadat.

litterae autem erant adhortatione plenae: profectionem suam, quae salutaris illis foret, abstracturam ad defendendam Romam ab oppugnanda Capua duces atque exercitus Romanos. desponderent animos;

tolerando paucos dies totam soluturos obsidionem.

inde navis in flumine Vulturno conprehensas subigi ad id, quod iam ante praesidii causa fecerat, castellum iussit.

quarum ubi tantam copiam esse, ut una nocte traici posset exercitus, allatum est, cibariis decem dierum praeparatis deductas nocte ad fluvium legiones ante lucem traiecit.