Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

reductis in curiam legatis tum consul “non adeo maiestatis” inquit “populi Romani imperiique huius oblitus sum, patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam accusantibus Graecis fuerim.

sed non quid ego fecerim in disquisitionem venit, — nam quidquid in hostibus feci ius belli defendit — , sed quid isti pati debuerint. qui si non fuerunt hostes, nihil interest, nunc an vivo Hierone Syracusas violaverim.

sin autem desciverunt a populo Romano, legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem ac moenia clausernnt, exercituque Carthaginiensium adversus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia, cum fecerint, indignatur?

tradentis urbem principes Syracusanorum aversatus sum; Sosim et Moericum Hispanum, quibus tantam rem crederem, potiores habui. non estis extremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obiciatis: quis est vestrum,

qui se mihi portas aperturum, qui armatos milites meos in urbem accepturum promiserit? odistis et exsecramini eos, qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis: tantum abest, ut et ipsi tale quicquam facturi fueritis.

ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt, maximo argumento est me neminem, qui navatam operam rei publicae nostrae vellet, aversatum esse.

et antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis nunc ad conloquium eundo temptavi pacem; et posteaquam neque legatos violandi verecundia erat, nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus tandem vi atque armis Syracusas cepi.

quae captis acciderint, apud Hannibalem et Carthaginienses victos iustius quam apud victoris populi senatum quererentur.

ego patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus

330
essem, numquam spoliis earum urbem Romam exornarem. quae autem singulis victor aut ademi aut dedi, cum belli iure tum ex cuiusque merito satis scio me fecisse.

ea vos rata habeatis, patres conscripti, necne, magis rei publicae interest quam mea. quippe mea fides exsoluta est; ad rem publicam pertinet, ne acta mea rescindendo alios in posterum segniores duces faciatis.

et quoniam et Siculorum et mea verba audistis, patres conscripti, simul templo excedemus, ut me absente liberius consuli senatus possit.” ita dimissi Siculi, et ipse in Capitolium ad dilectum discessit.