Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

plebe dimissa senatus vocatur et consules referunt de concilio plebis turbato vi atque audacia publicanorum:

M. Furium Camillum, cuius exilium ruina urbis secutura fuerit, damnari se ab iratis civibus passum esse;

decemviros ante eum, quorum legibus ad eam diem viverent, multos postea principes civitatis indicium de se populi passos:

Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse, ut tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium vocari prohiberet.

nihil aliud a caede ac dimicatione continuisse

240
homines nisi patientiam magstratuum, quod cesserint in praesentia furori atque audaciae paucorum vincique se ac populum Romanum passi sint et comitia,

quae reus vi atque armis erat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur, voluntate ipsi sua sustulerint.

haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent, vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset,

confestim Carvilii tribuni plebis omissa multae certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni vades daret, prendi a viatore atque in carcerem duci iusserunt. Postumius vadibus datis non adfuit.

tribuni rogaverunt plebesque ita scivit, si M. Postumius ante kal. Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque excusatus esset, videri eum in exilio bonaque eius venire, ipsi aqua et igni placere interdici.

singulis deinde eorum, qui turbae ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac vades poscere coeperunt.

primo non dantis, deinde eos, dare possent, in carcerem coiciebant; cuius rei periculum vitantes plerique in exilium abierunt.